Sunday, September 19, 2010

Prime Latin

Ad Primam

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiæ
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege
Et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.

Antiphona
Assumpta est Maria in cælum: * gaudent Angeli, laudantes benedicunt Dominum.

Psalmus 53
Deus, in nomine tuo salvum me fac, * et in virtute tua judica me.
Deus, exaudi orationem meam; * auribus percipe verba oris mei.
Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, * et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
Ecce enim Deus adjuvat me, * et Dominus susceptor est animæ meæ.
Averte mala inimicis meis; * et in veritate tua disperde illos.
Voluntarie sacrificabo tibi, * et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me, * et super inimicos meos despexit oculus meus.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 84
84:1 Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
84:2 Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
84:3 Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
84:4 Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
84:5 Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
84:6 Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
84:7 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
84:8 Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
84:9 Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
84:10 Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
84:11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi: * justítia et pax osculátæ sunt.
84:12 Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
84:13 Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
84:14 Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen


Psalmus 116
116:1 Laudáte Dóminum, omnes gentes: * laudáte eum, omnes pópuli:
116:2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: * et véritas Dómini manet in ætérnum.
V. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen.


Antiphona
Assumpta est Maria in cælum: gaudent Angeli, laudantes benedicunt Dominum.

Capitulum Canticum Canticorum 6, 9
Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
R. Deo gratias.

V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.
Deus, qui virginalem aulam beatæ Mariæ, in qua habitares, eligere dignatus es: da, quæsumus; ut, sua nos defensione munitos, jucundos facias suæ interesse commemorationi: Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.