Monday, September 13, 2010

None Latin

Ad Nonam

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiæ
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege
Et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.

Antiphona
Pulchra es * et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

Psalmus 125
In convertendo Dominus captivitatem Sion, * facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum, * et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes: * Magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum; * facti sumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram, * sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrimis, * in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant, * mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione, * portantes manipulos suos.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 126
Nisi Dominus ædificaverit domum, * in vanum laboraverunt qui ædificant eam.
Nisi Dominus custodierit civitatem, * frustra vigilat qui custodit eam.
Vanum est vobis ante lucem surgere: * surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
Cum dederit dilectis suis somnum, * ecce hæreditas Domini, filii; merces fructus ventris.
Sicut sagittæ in manu potentis, * ita filii excussorum.
Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: * non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 127
Beati omnes qui timent Dominum, * qui ambulant in viis ejus.
Labores manuum tuarum quia manducabis: * beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis abundans * in lateribus domus tuæ;
Filii tui sicut novellæ olivarum * in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo * qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion, * et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.
Et videas filios filiorum tuorum: * pacem super Israël.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Antiphona
Pulchra es et decora, filia Jerusalem, terribilis ut castrorum acies ordinata.

Capitulum Ecclesiasticus 24, 19-20
In plateis sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi: quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris.
R. Deo gratias.

V. Post partum, Virgo, inviolata permanisti.
R. Dei Genetrix, intercede pro nobis.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.
Famulorum tuorum, quæsumus, Domine, delictis ignosce: ut, qui tibi placere de actibus nostris non valemus; Genetricis Filii tui Domini nostri intercessione salvemur: Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.