Monday, September 13, 2010

Sext Latin

Ad Sextam

V. Deus, in adjutorium meum intende.
R. Domine, ad adjuvandum me festina.
V. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
R. Sicut erat in principio, et nunc, et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Alleluia.

Hymnus
Memento, rerum Conditor,
Nostri quod olim corporis,
Sacrata ab alvo Virginis
Nascendo, formam sumpseris.

Maria, Mater gratiæ
Dulcis Parens clementiæ,
Tu nos ab hoste protege
Et mortis hora suscipe.

Jesu, tibi sit gloria,
Qui natus es de Virgine,
Cum Patre, et almo Spiritu,
In sempiterna sæcula. Amen.

Antiphona
In odorem * unguentorum tuorum currimus: adulescentulæ dilexerunt te nimis.

Psalmus 122
Ad te levavi oculos meos, * qui habitas in cælis.
Ecce sicut oculi servorum * in manibus dominorum suorum;
Sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: * ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Miserere nostri, Domine, miserere nostri, * quia multum repleti sumus despectione;
Quia multum repleta est anima nostra * opprobrium abundantibus, et despectio superbis.
Gloria Patri, et Filio, * et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, * et in sæcula sæculorum. Amen.

Psalmus 123
Nisi quia Dóminus erat in nobis, dicat nunc Israël: * nisi quia Dóminus erat in nobis,
Cum exsúrgerent hómines in nos, * forte vivos deglutíssent nos:
Cum irascerétur furor eórum in nos, * fórsitan aqua absorbuísset nos.
Torréntem pertransívit ánima nostra: * fórsitan pertransísset ánima nostra aquam intolerábilem.
Benedíctus Dóminus * qui non dedit nos in captiónem déntibus eórum.
Ánima nostra sicut passer erépta est * de láqueo venántium:
Láqueus contrítus est, * et nos liberáti sumus.
Adjutórium nostrum in nómine Dómini, * qui fecit cælum et terram.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen

Psalmus 124
Qui confídunt in Dómino, sicut mons Sion: * non commovébitur in ætérnum, qui hábitat in Jerúsalem.
Montes in circúitu ejus: * et Dóminus in circúitu pópuli sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Quia non relínquet Dóminus virgam peccatórum super sortem justórum: * ut non exténdant justi ad iniquitátem manus suas.
Bénefac, Dómine, bonis, * et rectis corde.
Declinántes autem in obligatiónes addúcet Dóminus cum operántibus iniquitátem: * pax super Israël.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saecula saeculórum. Amen
Antiphona
In odorem * unguentorum tuorum currimus: adulescentulæ dilexerunt te nimis.

Capitulum Ecclesiasticus 24, 16
Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hereditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.
R. Deo gratias.

V. Benedicta tu in mulieribus.
R. Et benedictus fructus ventris tui.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

Oremus.
Concede, misericors Deus, fragilitati nostræ præsidium: ut, qui sanctæ Dei Genetricis memoriam agimus; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eundem Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum.
R. Amen.

V. Domine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Benedicamus Domino.
R. Deo gratias.
V. Fidelium animæ per misericordiam Dei requiescant in pace.
R. Amen.